Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
20. De mirabilibus et passione Christi.
Domino autem Deo nostro Iesu Christo
paenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente vel caelestem regnum
cunctis gentibus promittente atque prodigia et signa per populos operante, hoc
est dum de aquas vina profert, dum febris extinguit, dum caecis lumen tribuit,
dum sepultis vitam restituit, dum obsessus ab inmundis spiritibus liberat, dum
leprosus miserabili turpentes cute reformat, hac dum alia multa signa faciens
manefestissime se Deum populis esse declarat, in Iudaeis ira succenditur,
invidia exagitatur, ac mens de sanguine profetarum pasta, ut iustum interimat,
iniuste molitur. Ergo, ut veterum vatum conplerentur oracula, a discipolo
traditur, a pontificibus condemnatur, a Iudaeis inluditur, cum iniquis
crucifigitur, a militibus, amisso spiritu, custoditur. His igitur actis,
tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes,
Iesum filium Dei confessi sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |