Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 1 - Uxor tyrannicida
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1 - Uxor tyrannicida

 

UXOR TYRANNICIDA QUINQUE CUM TYRANNO PROXIMI FAMILIAE PUNIANTUR.

Quae habebat duos filios et tyrannum virum, tyrannicidium fecit. Praemio impunitatem liberis postulavit; meruit, ex his alter occupavit arcem. Et eum mater occidit. Petit alteri impunitatem; contradicitur.

"Occidam" inquit. Quanta nobis ante patienda sunt, dum occidere tyrannum femina possit et mater velit! "Non possum mortem filii mei videre." Hoc est ergo, quare illum velimus occidere.

PARS ALTERA

Petit praemium, non quod accipiat, sed quod accepit. Natus Aethiops Matrona Aethiopem peperit. Arguitur adulterii. Expers iudicii est amor; non rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus. Nonnumquam incredibiliter peccare ratio peccandi est. "Non semper" inquit "similes parentibus liberi nascuntur." Quid tibi cum isto patrocinio est, nisi ut appareat te peccasse securius? Miramur hanc legem esse naturae, ut in sobolem transeant formae, quas quasi descriptas species custodiunt. Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < . . . > Non eodem omnes colore tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum mittit orientem, illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur. Diversa sunt mortalium genera, nemo tamen est suo generi dissimilis. "Quid ergo?" Inquit "amavi Aethiopem?" Est interdum, iudices, malarum quoque rerum sua gratia, est quaedam formarum voluptas. Miraris, si aliquis non sapienter amat, cum incipere amare non sit sapientis? Da mihi sanos mulieris oculos: nemo adulter formosus est. Periturae pudicitiae minima in eo est sollicitudo, quemadmodum pereat. Proprium est profanae libidinis nescire, quo cadat. Ubi semel pudor corruit, nulla inclinatis in vitium animis ruina deformis est. Is demum libidini placuit, in quem non posset mariti cadere suspicio.

PARS ALTERA

Ita non maius est argumentum pudicitiae, quod parere voluit, quam impudicitiae, quod infeliciter peperit? Vides partum laesis fortasse visceribus excussum: multum fortunae etiam intra uterum licet. Vides sanguinis vitio perustam cutem; colorem putas: istud fortasse infantis iniuria est. Hoc ipsum, quod alte infuscatam cutem livor infecit, dies longus extenuat. Nivea plerumque membra sole fuscantur, et corpori pallor excedit; quamvis naturaliter fuscos artus umbra cogit albescere. Tantum tempori licet, quantum putas licere naturae. Miles Marianus Miles Marii adulescens propinquum Marii tribunum vim sibi inferentem peremit. Reus est caedis. C D. "Propinquus" inquit "imperatoris occisus est." Macte virtute, adulescens, et Marium vindicasti. Ubicumque periclitatur pudicitia, suam legem habet. Quid agis, tribune? Tibi nondum vir est, qui Mario iam miles est? Non longe ab eo est miles, ut promittat stuprum, qui rogatus tantummodo negat. Crede, imperator, male de te iudicasset miles tuus, si tribuno pepercisset. Hanc vim Verginius Parricidio fugit, propter hanc Lucretia pectus suum ferro fodit. Pudet me, imperator: feminae exemplis militem tueor. Stuprum minatus est militi tuo: minus est quod nobis Cimbri minantur.

PARS ALTERA

Miles tuus, imperator, iam aliquid impudici habet quod ad impudicitiam placet. Tu gladium commilitonis tui cruore tinxisti, quem satis fuit minari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License