TYRANNICIDAE PRAEMIUM.
Tyrannus suspicatus sibi
venenum datum ab eo medico, quem in arce habebat, torsit eum; ille pernegavit. Misit ad medicum civitatis.
Dixit datum illi ab illo venenum, sed se remedium daturum. Dedit poculum, quo
exhausto statim periit tyrannus. Contendunt de praemio. Absit,
sanctissimi iudices, ut hanc vos fidem tyrannicidii detrahatis, quam et medicus
confirmaverit et tyrannus. Confingunt nocendi voluntatem, postquam
sanandi rationem perdiderunt. Poenas meas hinc cogitate, in quibus nec ira nec
natura cessavit. Tolerabilis vis est, ubi ad
consuetudinem mali causa necessitatis emergit. Praemium consequitur qui ausus
est et confirmare meum venenum et suum remedium polliceri? Ultio quidem illa,
non quaestio. Tyrranus venenum quaesivit? Se
vindicavit! O quam facile gerunt persuasiones illecebramque
in contrarium transferuntur virus serpebat interius et artus omnes longa
poenarum dilatione languebant: veneficium iam tyrannus agnoverat. Quia
instantem interitum sentiebat, festinans medicum flagitabat. Unde venenum tam
celeriter praeparasti? dicis forte "maior mihi
dandi veneni fiebat occasio, quae ex ipsius voluntate veniebat". Nativum
hoc genus timoris est, ut ex sensu priore ad cuncta
cautior sollicitudo procedat. Nonne iam apud tyrannum cuncta suspecta praesens
formido faciebat? Medicum tota arce clamabat, quasi ego de tyrannicidio non
negassem. In arce me nec animus deseruit nec venenum.
|