ADDICTUS
FENERATORI SERVIAT. ABDICATUS DE BONIS PATERNIS NIHIL
habeat. Libertorum bona ad patronos pertineant. Quidam ex duobus liberis alterum
abdicavit. <Abdicatus> addictum postea creditori patrem redemit et
manumisit. Quo mortuo ambigunt de bonis abdicatus iure
patroni et filius, qui in familia permansit. Equidem nec
avarum me fuisse nec impium docui, nam et redemi patrem et manumisi. "Abdicatus es" inquit. En quem putes doluisse
casum meum! Filius dicit beneficio
parentis se esse nutritum, eius indulgentia libertatem civitatemque sortitum;
at haec ipsa patronus liberto suo contulit, quae filius a parente percepit. Proinde
beneficium hereditatis filio datur, patrono redditur. Addictus
numquam sperat libertatem; negligenter enim et contumaciter servit, qui servire
non novit. Quid mihi abdicatorum obicis legem? Ego si
quasi filius experirer, merito ut abdicatus expellerer; utor patroni actione,
non filii. Quid enim, si non esset manumissus?
Peculium servi mei peteres? specta defuncti
condicionem, quae fuit mortis tempore, non quae aliquando praecessit. Sistitur
venalis pater; non festinat hic bonus filius? Non denique metuit, ne illum redimat abdicatus? Filius incolumi dignitate non
potuit explicare quantum abdicatus explicuit? Quotiens se pater paenitere
confessus est, quotiens de huius impietate conquestus! Utinam licuisset addicto
exercere ius patrium! Esset hic abdicatus, hic filius.
Bona ipsa meo sunt
labore quaesita; unde senex testari noluit, ne mihi quasi suum relinqueret,
quod meum sciret. Tu illud prius consumpsisti patrimonium, illud amplum, illud quod duobus
parabatur heredibus. Ego postulo tenue,
libertinum, quod vix sufficit ipsius funeri. Hic enim quando sepeliet iacentem,
qui noluit redimere venalem?
|