CIVITATEM PEREGRINUS USURPANS VENEAT.
Pauper et dives inimici. Visi sunt in gratiam redisse. Pauper accusatus peregrinitatis venit, emit eum
dives et paedagogum filio dedit. Adulescens in adulterio deprehensus occisus
est. Agitur paedagogus in crucem. Appellat tribunos de iniusto supplicio.
Equidem, iudices, propitium mihi divitem semper optavi.
Totum me divitis fidei, et ante quam redimerer, addixi. Audio
me subito peregrinum, quod nec pater ipse nec mater aliquando prodiderat, nec
denique umquam inimicus dives obiecerat. Filio me
luxurioso iam et petulanti dedit, quamvis omnia pater ipse curaret et regeret. Imploro
auxilium, quod vestri maiores servis iam natis reliquerunt. Unum non est in
servitutem nasci et libertate multari. Statim credidisti
fidum et idoneum iudicasti, sed non esse felicem iam tum scire potuisti.
"Occisus est" inquit "filius meus". Si iniuria,
interfectorem argue, si iure, leges. Ego illum adulterum
feci, credo, luxuria mea servus novicius et pauper ante quam servus. Multa
largiebaris, indulgebas omnia, nihil umquam negabas. Armati abdicati Abdicati ad curiam convenerunt armati petentes revocari. Unus ex
patribus contradixit. Filius eius se interemit. Idem suadet, ut recipiantur.
Peto, ne indulgeatis irae domesticae, cum me videatis
publicae paenitere sententiae. Nam, sicut in vita numquam
errare felicis est, ita errorem quam primum emendare sapientis. Parentum
illa deliberatio fuit, haec iam cunctatio parricidarum est. "Aetate lapsi
sumus, egestate correcti. In hoc vos exoramus loco, in quo etiam hostes
superati non frustra supplicaverunt." Ego ille
tristis et saevus, cum abdicarem tamen flevi et semper ex eo, licet tacitus,
ingemui et opportunum ius restitutionis optavi. Restituet
nobis filios auctoritas publica tamquam alia natura. Vereor iam, P. C., Ne
sapientior videatur et cautior ille abdicatorum senatus. Fateor, armatorum
facie non immerito terremur; <minantur> enim suam mortem. Quemadmodum
possum, te, fili carissime, vel in morte revocabo,
inferam maiorum sepulcris et elogio, quod optasti, nomen inscribam. Abdicatus immolandus In pestilentia responsum est finem futurum
immolato eo, qui patrem non haberet. Offert se abdicatus. Qui abdicavit,
contradicit. Amplexus sum mortem usque adhuc necessariam, nunc etiam gloriosam.
Mori prohibes et intervenis, quominus spiritum, quem fortunae
meae debeo, patriae profundam. Quotiens te video, totiens me scio patrem non habere. Prostitutus ex geminis. Ex duobus geminis alter prostat, alter reddit in senatu causas
mortis voluntariae. Utinam quidem, P. C., Mori vellet frater! Homini
verecundo cur necesse est, ut ea de germano meo dicam, quae tanti habeo perire ne videam? Nostis nos, P. C.; Etenim pluribus noti sumus,
quam et aetas et verecundia postulat. Raptus est mihi frater pessimis comitibus
et perditis. Duce namque luxuria et subremigante seu potius
velificante nequitia in illos impudicitiae scopulos et ipsa famae suae
naufragia delatus. Pro deum atque hominum fidem! Qua in civitate
prostitui licet, mori non licet? An utrumque congruere aestimatis huic ordini,
et vitam turpem permittere et ab honesta morte prohibere? Vivere non
sustinerem, si hoc in mea vel sorore vidissem. Improbi
flagitatores, qui detrimenta pueritiae suae mutuo dedecore compensant.
|