VIRORUM FORTIUM FACTA PINGANTUR. VIRI FORTES
DE PRAEMIO ARMIS
contendant. Fratres fortiter fecerunt. Pater a minori petit, ut maiori cederet.
Non impetravit. Proelio interfecit maiorem minor. Petit praemio, ne facta
pingantur. Pater contradicit. Si quid precibus contra
filium meum possem. Domi monere quam publice maluissem. Nihil
audeo filio dicere, quam quod ab ipso nuper audivi: leges uti valeant. Fuit ille amator et cultor suorum et qui mori mallet quam quicquam
mali facere. "Cede fratri, cede vel patri; victor eris, mihi crede,
si cesseris." Didici salvis legibus parricidium
posse committi. Cetera iam non sunt narranda, pingenda sunt. Vana
et inepta formido est videre non posse quod feceris et colorem timere peius
quam sanguinem. Simuletur hoc factum non tantum colore, sed aere, si possit, et lapide et quaecumque nostrorum corporum
materia vel ars aemula est. Infecta quemadmodum possunt
esse quae facta sunt? Picta quidem interim non sunt, sed
in omnibus pectoribus incisa sunt, in oculis, in animis, in ipsis denique tuis
manibus. Tu victoria clarus es,
ille innocentia.
|