TYRANNICIDAE PRAEMIUM. PRAEMIO CEDERE LICEAT.
Qui novercam habebat, occidit tyrannum. Cessit
novercae praemio. Illa privigni nuptias petit. Contendunt, quis contradicat,
maritus an privignus. Cum suo parente contendit, ut mihi
videatur melior adhuc privignus esse quam filius. Coepit
et hic me sic habere despectui, ut, qui novercae beneficium se dedisse
laetatur, a me nec accipere dignetur. Ego primus in domo mea, fateor, erravi, qui uxorem duxi senex, cum iam esset in domo filius
et quidem iuvenis. Dum nimium confido pietati, oculos
mulieris incestos et infanda desideria nutrivi. Novercae
praemio cessit, cum haberet in domo patrem, cui nemo praeferret in tali honore
vel matrem. Non privignum ante temptavit? Quis, rogo, fructus est impetrare nuptias hominis inviti? Uter [vos] vobis
actor utilior videtur et verior, maritus an caelebs? Filius familias an pater? Senior an iuvenis? Qui repudiatur an
qui praeponitur? Qui beneficium dedit an qui accepit
iniuriam? Mea uxor abducitur, tu quis es? Meum cubile
deseritur, ad te dolor iste quid pertinet? "Ego"
inquit "praemio cessi." Tu ergo non potes
revocare quod dederis eamque reprehendere quam paulo ante laudaveris. Cavendum
tibi est, ne, si victus, ut sunt iudiciorum incerta,
dicesseris, dicaris iudicio quoque sic cessisse quasi praemio. Sic est livoris
ingenium: omnia suspicantur qui nihil laudant. Das amanti solacium: affers in
amore vel iurgium.
|