Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 10 - Peregrinus cruciarius
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10 - Peregrinus cruciarius

 

CIVITATEM PEREGRINUS USURPANS VENEAT. LICEAT IN MATRIBUS
adulteria vindicare et de iniusto supplicio tribunos appellare.Qui videbatur de civibus natus, cum absente patre eam, quae mater videbatur, in adulterio deprehensam insequeretur armatus, ait illa "non es meus". Perseveravit et occidit. Postea iudicio peregrinus pronuntiatus emptus est ab interfectae patre. Ab eodem agitur in crucem. Reversus peregre is, qui pater videbatur, appellat tribunos de iniusto supplicio. Vixdum reversus in patriam si tamen hanc adversarii vel meam patriam esse concedunt, parabam, tribuni, cognito filii mei casu appellare vos de iniusto supplicio servitutis. Sed quatenus socer saevit, ut nec generum velit agnoscere nec nepotem, det et mihi veniam doloris, si non desum filio bene de me, bene de legibus merito, cum ipse vindictam quaerat exigere filiae vel nocenti. Huius ego legibus filiam duxi eamque praegnantem simul vidimus et uteri decem menses ambo numeravimus et natum ex ea pignus accepimus. Sed cum me necessitas peregrinationis abduceret, commendavi avo filium meum. Adulescentulo praecepi, in domo <patris> partibus fungeretur, et, ut plus illi necessitatis imponerem, sententiam vestrae legis ingessi. Denuntiavi postremo futurum ipsius crimen, si non patri paruisset et legi. Adulteram, quae per insanam libidinem stimulis tanti furoris exarserat, ut nec suos agnosceret, interemit. Peregrinus esse filius meus post adulterium matris suae coepit. "Occidit" inquit "filiam meam." Grave est, tribuni, in servitute defendere quod in libertate commiseris. Merito mulier suos iam negabat esse quos laeserat. Ipsa post tantum furorem iam sua non erat. Illa dixit "meus non est", at ego dico "meus est". Mater armatum timuit, sed pater servientem, quod est maius, agnoscit. Indemnatus carnificem recusans Lege indemnatorum interficiendum pater filium carnifici tradidit. ille vult manu patris interfici. Pater ipse, qui fuerat offensus, ultro se non posse facere quod coeperat, confitetur. Quam morigerum sibi filium senex iste formarit, nolo aliud indicium, quam quod, ne patrem laederem, nec mortem recusavi. Mori iussus adulescens in primis adhuc annis, quo tempore et vita carissima est et mors acerba, non quaero vitam. Si potest, feriat hostiam, quam dis penatibus vovit, satis sibi faciat meo sanguine, immo et ipse suo, dummodo ne per manum vilem ius pietatis infuscet; quia nec iuris ratio permittit, ut adhibeatur adversum eum carnifex, in quem non fuit iudex. Faciat vitae finem qui originem fecit. Non de morte cum patre sed de mortis [patris] genere dissentio. Eripere vis vitam, quam dedisti; non infitiabor. Quid per alterum petis? Ius, quod tibi vindicas, experire, nemo te prohibet. Occide, si potes, confitere, <si> non potes. Nemo umquam magistratum fecit vicarium nec in alio militavit nec sacra gentilicia insitiva stirpe corrupit. Vita mihi tollitur, sed manus paterna debetur. Non potes, pater, legis eiusdem et inrogare supplicium et denegare solacium. Placabo dexteram meam; cedo tantisper exosculer: o manus olim mea, quae me parvulum saepe gestasti, quam saepe lacrimis puer lavi! Erras, pater, qui facilius existimas huiusmodi caedem videre quam facere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License