VIRO FORTI PRAEMIUM. VICARIUM POENAE LICEAT
OFFERRE. SACERDOS
Martis damnatum liberet. Sacerdos Martis fortiter
fecit. Tres liberi eius deseruerunt. Unum servavit privilegio
sacerdotis, alterum praemio viri fortis. Offert se pro tertio vicarium. Facilius
fuerat amittere filios quam eligere. Hos enim pueros in ipsis
sacris deum et altaribus educavi. Ea propter nimis
fretus auxiliis deorum in aciem duxi pueros adhuc teneros, quorum pater adeo
iuvenis inventus est, ut et militare posset et vincere.
Resisto orbitati suo iure vel sanguine.
Dulcis est omnibus vita et iucunda vel miseris huius lucis usura, nec invenio,
quis possit vicarius esse nisi filii. Mihi videtur et ille, qui primus hanc
condidit legem, nihil aliud cogitasse quam patrem. Meum
nunc sanguinem fundo, quem fundere in bello volui. Num
iniquum est, aeque ut patiar pro liberis meis quod sum passus paene pro
vestris? Magis religio polluitur funestato quam mortuo sacerdote. Quod si religio vos tenet, etiam liberis sacerdotis moneo parcatis:
ipsi quoque omnia semper in templo pro sacerdote gesserunt. Agricolae
antiquas arbores exstirpant, ut novas inserant. Horum virtus spectabitur,
nostra delabitur. Melior quidem fama seniorum, spes tamen minoribus maior est. Recordatio
veniae magnus est stimulus industriae. Non interest, orbitas, uno me vulnere
ferias an pluribus. Dedisti mihi liberos, fortuna, rapuisti;
concedit alios res publica; nec hos relinques? Quis me feriet? Carnifex
innocentem, an commilito laureatum? Ubi denique? Hic inter aras et altaria, ubi
publica vota suscepi, an in campo, ubi nuper aquilas et signa protexi? Vos, duo
liberi, omnibus in vita bonis, hunc et ipsi vitae meae praefero. Factus est mihi suo periculo carior, sed et meo: vos mihi honore praestantes,
hic sanguine. Si mihi non licet pro filio, peribo cum filio.
|