RAPTA RAPTORIS MORTEM AUT INDOTATAS NUPTIAS PETAT.
Raptam pater vinculis continet, raptor duci ad magistratus
desiderat. Nihil equidem leges clementius paraverunt,
quam quod de lege raptarum non licet alii iudicare. Medius his nemo est.
Sum reus, sed exhibe
iudicem meum! Pro deum atque hominum fidem! In qua civitate raptor solutus est, in ea rapta vincitur? Mater et
noverca invicem reae Repudiata est a marito quae filium habebat. Petit assidue, ut reconciliaretur. Non impetravit.
Postremo ait: "vindicabo me." Superduxit
ille puero novercam. Obiit puer signis ambiguis cruditatis et veneni. Reas se
invicem faciunt repudiata mater et noverca superducta. Totum noverca commisit,
quae uno tempore et maritum miserae praeripuit et
filium. Comparate, iudices, non ante rerum argumenta quam
nomina. Quid matri deliquerat filius? Neque enim temere sic filius de
levi causa quasi privignus occiditur. "Repudiata es" inquit; mariti
haec culpa, non filii est, nec matris officium repudio deponitur, sed uxorium
nomen amittitur. Dolor orbitatis conscientia facinoris augetur, et, si grave est amittere filios, longe gravius occidere. Nonne
hoc dicit: "sola dominabor, cum et hic veneno meo
perierit et illa mendacio"? Iudicasti, pater, qui et
repudiatam non accusando absolvisti et uxorem novam non defendendo damnasti.
|