Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 16 - Speciosus desertor
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16 - Speciosus desertor

 

DESERTOR DUCI SERVIAT. VIRO FORTI PRAEMIUM.
Pauper et dives inimici. Dives creatus est imperator. Pauper sub illo cum filio specioso adulescente militavit. Pauper fortiter fecit, adulescens deseruit. Dives iure erit, pater praemio petit, ut occidatur. Filium meum si liberare non licet, saltem liceat occidere. Creditis, iudices, quod filio meo bene inimicus velit, pater nolit? Profiteor mortem me filii mei non quidem velle, sed malle. Vos cogitate, quanto sint mala illa graviora, quorum sunt etiam remedia crudelia. O fili, morere constanter! Fac hoc saltem quasi meus filius. Filius meretricis suae redemptor Diversas meretrices amabant pater et filius. Pater filio pecuniam dedit, ut amatam patris redimeret. Ille suam redemit. Abdicatur. Rideri me, iudices, opinabar a patre, cum se quoque amare dicebat. Pater quod patior, agnoscit! Quid in me pater reprehendat, ignoro: et amandam meretricem consentit et emendam. Sciebas utique, quid mallem. Imparia sunt nobis in amore tormenta: primum, quod amor velis nolis in senectute frigidior est. Dementiae reus a tribus filiis Ex tribus filiis duo patrem dementiae accusaverunt et superati secundum legem puniti sunt. Tertius instituit accusare. Reddit pater causam mortis voluntariae. Filius C. D. Quid tam potest esse diversum? Eius hic ab eo mors impeditur, cuius in altero iudicio vita reprehenditur In illis, P. C., Iudiciis gravior mihi fuit vindicta quam poena. Mors a vobis dabitur sive dementi remedium sive sapienti solacium. Natura mihi tres liberos dedit, fortunaque duos sustulit: videturne vobis iusta causa esse moriendi? Immo iam sera. Fortis viri filius tyranno deditus Absentis viri fortis filium tyrannus petit sibi dedi denuntians bellum. Accepit. Regresso eo suadetur bellum tyranno indici. Vir fortis contradicit. Profiteor me filium nec desiderare nec habere. Nescio, an hoc bellum fuerit in tempore suo iustum; nunc certe coepit esse iam serum. "At enim filius viri fortis est." Quid? Hoc non erat, cum dabatur? O fili, si tamen hoc nomen, quod natura dedit, fortuna non abstulit, agnosce te filium viri fortis, vince feliciter, id est, peri fortiter! Haec est enim tua iam sola victoria.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License