TALIONIS SIT ACTIO. RAPTARUM LEX.
Quidam rapuit et in raptu a puella excaecatus est.
Producta ad magistratus mortem optavit. Raptor exigit
talionem. Imperare poenam meam, non agere debebas nec
esse eadem iudex et carnifex. Habet
quisque nostrum suam legem: rapta capitis, excaecatus oculorum. Tu enim,
puella, quid passa es? Virginitate caruisti. Sollemne in his
<annis> damnum, ut non dixerim votum. Erepta autem mihi lux est,
ante quam morerer. O oculi, quos ego primus adamavi! Digna
fortuna vos ulta est, ut, qui me perdidistis, mecum periretis. Soror infamis immolanda Infamis erat in sororem virginem.
Occisus est lege indemnatorum. lues orta est.
Respondit oraculum virginem immolari debere. Offert se illa,
quae infamabatur in fratrem. Pater C. D. Dilexerunt
enim se mutuo fratres ultra meum votum. O
fortuna crudelis! Abstulisti mihi filium: relinque vel filiam. Partiamur vel
saltem liberos meos. Nemo de polluto grege hostiam sumit. Quis hanc hostiam
perimet, pater, sacerdos an carnifex? Quamvis haec fortasse
desideret ipso illo gladio perire, quo frater occisus est.
|