Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 22 - Indemnatus raptoris filius
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

22 - Indemnatus raptoris filius

 

LEX RAPTARUM. INDEMNATOS LIBEROS LICEAT OCCIDERE.
Quidam rapuit et fugit. De raptu puella concepit et peperit. Reverso raptore puella mortem raptoris optavit. Filium ille indemnatum vult occidere. Rapta contradicit. Nisi forte moleste tulit quod et non et hunc ipsa damnavit. Iam cum illo meo errore vel fato voluntaria profectione transegeram; hic me, iudices, hic puer prodidit. Si perseverat in mea poena, hunc mater occidet. Dicere me raptorem nemo debebat post intervallum, post exilium, post meum filium. "Non est" inquit "filius tuus; nuptiis enim sollemnibus non est natus." Cuius ergo? Nisi faces accenderit et fescennina cecinerit, pater esse non poterit? Perquam es inhumana: non vis esse patrem, qui te fecerit matrem! Vir fortis et orator Vir fortis et orator consulatum petebant. Quam vestra iudicia plus ad cuiusque iudices proficiunt merita privata quam publica. Postremo, quod maxime voluntatem plebis offendit, rogare non nosti. Orare et exorare nostrum est, qui hinc etiam nomen accepimus. Adulter uxoris Ex duobus filiis <pater> alteri uxorem dedit, alter incidit in adversam valetudinem. Medici dixerunt animi esse languorem. Quaerenti patri fratris uxorem se amare confessus est. Petit pater a filio, ut matrimonio cederet; impetravit. Inventos in adulterio postea fratrem et uxorem secundus maritus occidit. Abdicatur a patre. Sero me, sanctissimi iudices, abdicare patet: ius enim ad hoc redit, ut excusare compellar, non quod extrema non tulerim, sed quod illa priora toleraverim. Qui capitis poenas a suo fratre pro uxore dilecta petit, quid ipse meruerit, ostendit. Crimen superius huic imputare non possum, nam frater ignovit. Quantum tibi nuptiarum cessione praestiterint, adulterio probaverunt. Tibi liberas et perpetes noctes, sibi furtiva commercia et amorum pericula reliquerunt. Ignosce amantibus, si vere amasti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License