INFAMIS NON MILITET.
Vir fortis in piratas incidit. Rescripsit patriae de redemptione. Illa cessante redemit eum lanista et rudem ei in arena dedit.
Reverso belli tempore denuntiat militiam imperator.
Omnia fieri posse credidi, cum me fortuna servum ex libero et gladiatorem de viro forte fecisset. Imperator vobis
ingerit militem, cuius operam non esse rei publicae necessariam proxime non
redimendo iudicastis. Veniam a vobis, iudices, postulo, quod gladiator
infamis in iudicio loquor. Erravi, iudices, fateor, erravi, qui semper credidi
immortalitatem esse pro re publica mori, cum fama etiam viventium consenescat:
gladiatorem me fecit non pirata, sed patria. Sed o virtus, in adversis comes,
sola tu me secuta in carcerem, tu in ludum, virum
fortem tu sola non decipis. Scitis me, iudices, periculum
contemnere, sed non contemno flagitium. Utrum igitur gladiatorem
negat [negat] aliquis infamem, an negat gladiatorem? Utrumque mendacium est: neque enim
condicione gladiatoria quicquam est humilius in vulgo nec meo nomine quicquam
nobilius in ludo. "Fortunae"
inquit "fuit." Quousque fortunam facimus humanorum negotiorum ream?
Esto, fortuna fecit, ut caperer: quis fecit, ut nemo redimeret? Et, si victoria
solita provenerit, post rudem triumphabo? Invicem adoptati Pauper et dives
inimici. Visi sunt in gratiam rediisse. Dederunt invicem
filios adoptandos. Dives occidit lege indemnatorum
quem acceperat. Qui est apud
pauperem, reddidit in senatu causam mortis voluntariae. Pauper contradicit. Utinam,
P. C., Liberis nostris exire de vita nisi nobis arbitris non liceret! Perquam indignum est, si utrumque pignus amittam, et quod dedit
aliquando natura et quod nunc substituit amicitia. Amo enim iuvenem,
quem non genui meo sanguine, sed redemi.
|