Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Calpurnius Flaccus Declamationes IntraText CT - Text |
|
|
1 - Uxor tyrannicida
UXOR TYRANNICIDA QUINQUE CUM TYRANNO PROXIMI FAMILIAE PUNIANTUR. Quae habebat duos filios et tyrannum virum,
tyrannicidium fecit. Praemio impunitatem liberis postulavit; meruit, ex his
alter occupavit arcem. Et eum mater occidit. Petit alteri impunitatem;
contradicitur. PARS ALTERA Petit praemium, non quod accipiat, sed quod accepit. Natus
Aethiops Matrona Aethiopem peperit. Arguitur
adulterii. Expers iudicii est amor; non
rationem habet, non sanitatem; alioquin omnes idem amaremus. Nonnumquam
incredibiliter peccare ratio peccandi est. "Non semper" inquit "similes parentibus liberi
nascuntur." Quid tibi
cum isto patrocinio est, nisi ut appareat te peccasse
securius? Miramur hanc legem esse naturae, ut in sobolem
transeant formae, quas quasi descriptas species custodiunt. Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae
vultus et flava proceritas; Hispaniae < . . . > Non eodem omnes colore
tinguntur. Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum mittit
orientem, illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur. Diversa sunt
mortalium genera, nemo tamen est suo generi dissimilis. "Quid ergo?"
Inquit "amavi Aethiopem?" Est interdum, iudices, malarum quoque rerum
sua gratia, est quaedam formarum voluptas. Miraris, si
aliquis non sapienter amat, cum incipere amare non sit sapientis? Da mihi sanos
mulieris oculos: nemo adulter formosus est. Periturae pudicitiae minima in eo
est sollicitudo, quemadmodum pereat. Proprium est profanae libidinis nescire,
quo cadat. Ubi semel pudor corruit, nulla inclinatis in
vitium animis ruina deformis est. Is demum libidini placuit, in quem non
posset mariti cadere suspicio. PARS ALTERA Ita non maius est argumentum pudicitiae, quod
parere voluit, quam impudicitiae, quod infeliciter peperit? Vides
partum laesis fortasse visceribus excussum: multum fortunae etiam intra uterum
licet. Vides sanguinis vitio perustam cutem; colorem putas: istud fortasse
infantis iniuria est. Hoc ipsum, quod alte infuscatam cutem livor infecit, dies
longus extenuat. Nivea
plerumque membra sole fuscantur, et corpori pallor excedit; quamvis naturaliter
fuscos artus umbra cogit albescere.
Tantum tempori licet, quantum putas licere naturae. Miles
Marianus Miles Marii adulescens propinquum Marii tribunum vim sibi inferentem
peremit. Reus est caedis. C D. "Propinquus" inquit "imperatoris
occisus est." Macte virtute, adulescens, et Marium vindicasti. Ubicumque
periclitatur pudicitia, suam legem habet. Quid agis, tribune? Tibi nondum vir
est, qui Mario iam miles est? Non longe ab eo est miles, ut
promittat stuprum, qui rogatus tantummodo negat. Crede, imperator, male
de te iudicasset miles tuus, si tribuno pepercisset.
Hanc vim Verginius Parricidio fugit, propter hanc Lucretia pectus suum ferro fodit. Pudet me, imperator: feminae exemplis militem tueor.
Stuprum minatus est militi tuo: minus est quod nobis
Cimbri minantur. PARS ALTERA Miles tuus, imperator, iam aliquid impudici habet quod ad impudicitiam
placet. Tu gladium commilitonis tui
cruore tinxisti, quem satis fuit minari. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |