Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 7 - Paedagogus cruciarius
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

7 - Paedagogus cruciarius

 

CIVITATEM PEREGRINUS USURPANS VENEAT.
Pauper et dives inimici. Visi sunt in gratiam redisse. Pauper accusatus peregrinitatis venit, emit eum dives et paedagogum filio dedit. Adulescens in adulterio deprehensus occisus est. Agitur paedagogus in crucem. Appellat tribunos de iniusto supplicio. Equidem, iudices, propitium mihi divitem semper optavi. Totum me divitis fidei, et ante quam redimerer, addixi. Audio me subito peregrinum, quod nec pater ipse nec mater aliquando prodiderat, nec denique umquam inimicus dives obiecerat. Filio me luxurioso iam et petulanti dedit, quamvis omnia pater ipse curaret et regeret. Imploro auxilium, quod vestri maiores servis iam natis reliquerunt. Unum non est in servitutem nasci et libertate multari. Statim credidisti fidum et idoneum iudicasti, sed non esse felicem iam tum scire potuisti. "Occisus est" inquit "filius meus". Si iniuria, interfectorem argue, si iure, leges. Ego illum adulterum feci, credo, luxuria mea servus novicius et pauper ante quam servus. Multa largiebaris, indulgebas omnia, nihil umquam negabas. Armati abdicati Abdicati ad curiam convenerunt armati petentes revocari. Unus ex patribus contradixit. Filius eius se interemit. Idem suadet, ut recipiantur. Peto, ne indulgeatis irae domesticae, cum me videatis publicae paenitere sententiae. Nam, sicut in vita numquam errare felicis est, ita errorem quam primum emendare sapientis. Parentum illa deliberatio fuit, haec iam cunctatio parricidarum est. "Aetate lapsi sumus, egestate correcti. In hoc vos exoramus loco, in quo etiam hostes superati non frustra supplicaverunt." Ego ille tristis et saevus, cum abdicarem tamen flevi et semper ex eo, licet tacitus, ingemui et opportunum ius restitutionis optavi. Restituet nobis filios auctoritas publica tamquam alia natura. Vereor iam, P. C., Ne sapientior videatur et cautior ille abdicatorum senatus. Fateor, armatorum facie non immerito terremur; <minantur> enim suam mortem. Quemadmodum possum, te, fili carissime, vel in morte revocabo, inferam maiorum sepulcris et elogio, quod optasti, nomen inscribam. Abdicatus immolandus In pestilentia responsum est finem futurum immolato eo, qui patrem non haberet. Offert se abdicatus. Qui abdicavit, contradicit. Amplexus sum mortem usque adhuc necessariam, nunc etiam gloriosam. Mori prohibes et intervenis, quominus spiritum, quem fortunae meae debeo, patriae profundam. Quotiens te video, totiens me scio patrem non habere. Prostitutus ex geminis. Ex duobus geminis alter prostat, alter reddit in senatu causas mortis voluntariae. Utinam quidem, P. C., Mori vellet frater! Homini verecundo cur necesse est, ut ea de germano meo dicam, quae tanti habeo perire ne videam? Nostis nos, P. C.; Etenim pluribus noti sumus, quam et aetas et verecundia postulat. Raptus est mihi frater pessimis comitibus et perditis. Duce namque luxuria et subremigante seu potius velificante nequitia in illos impudicitiae scopulos et ipsa famae suae naufragia delatus. Pro deum atque hominum fidem! Qua in civitate prostitui licet, mori non licet? An utrumque congruere aestimatis huic ordini, et vitam turpem permittere et ab honesta morte prohibere? Vivere non sustinerem, si hoc in mea vel sorore vidissem. Improbi flagitatores, qui detrimenta pueritiae suae mutuo dedecore compensant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License