Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 12 - Tria praemia sacerdotis
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12 - Tria praemia sacerdotis

 

VIRO FORTI PRAEMIUM. VICARIUM POENAE LICEAT OFFERRE. SACERDOS
Martis damnatum liberet. Sacerdos Martis fortiter fecit. Tres liberi eius deseruerunt. Unum servavit privilegio sacerdotis, alterum praemio viri fortis. Offert se pro tertio vicarium. Facilius fuerat amittere filios quam eligere. Hos enim pueros in ipsis sacris deum et altaribus educavi. Ea propter nimis fretus auxiliis deorum in aciem duxi pueros adhuc teneros, quorum pater adeo iuvenis inventus est, ut et militare posset et vincere. Resisto orbitati suo iure vel sanguine. Dulcis est omnibus vita et iucunda vel miseris huius lucis usura, nec invenio, quis possit vicarius esse nisi filii. Mihi videtur et ille, qui primus hanc condidit legem, nihil aliud cogitasse quam patrem. Meum nunc sanguinem fundo, quem fundere in bello volui. Num iniquum est, aeque ut patiar pro liberis meis quod sum passus paene pro vestris? Magis religio polluitur funestato quam mortuo sacerdote. Quod si religio vos tenet, etiam liberis sacerdotis moneo parcatis: ipsi quoque omnia semper in templo pro sacerdote gesserunt. Agricolae antiquas arbores exstirpant, ut novas inserant. Horum virtus spectabitur, nostra delabitur. Melior quidem fama seniorum, spes tamen minoribus maior est. Recordatio veniae magnus est stimulus industriae. Non interest, orbitas, uno me vulnere ferias an pluribus. Dedisti mihi liberos, fortuna, rapuisti; concedit alios res publica; nec hos relinques? Quis me feriet? Carnifex innocentem, an commilito laureatum? Ubi denique? Hic inter aras et altaria, ubi publica vota suscepi, an in campo, ubi nuper aquilas et signa protexi? Vos, duo liberi, omnibus in vita bonis, hunc et ipsi vitae meae praefero. Factus est mihi suo periculo carior, sed et meo: vos mihi honore praestantes, hic sanguine. Si mihi non licet pro filio, peribo cum filio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License