22 - Indemnatus raptoris filius
LEX RAPTARUM. INDEMNATOS LIBEROS LICEAT OCCIDERE.
Quidam rapuit et fugit. De raptu puella concepit et peperit. Reverso raptore puella mortem
raptoris optavit. Filium ille indemnatum vult occidere. Rapta contradicit. Nisi
forte moleste tulit quod et non et hunc ipsa damnavit. Iam
cum illo meo errore vel fato voluntaria profectione transegeram; hic me,
iudices, hic puer prodidit. Si perseverat in
mea poena, hunc mater occidet. Dicere me raptorem nemo
debebat post intervallum, post exilium, post meum filium. "Non est" inquit "filius tuus; nuptiis enim sollemnibus
non est natus." Cuius ergo? Nisi
faces accenderit et fescennina cecinerit, pater esse non poterit? Perquam es
inhumana: non vis esse patrem, qui te fecerit matrem! Vir fortis et
orator Vir fortis et orator consulatum petebant. Quam vestra iudicia plus ad cuiusque iudices
proficiunt merita privata quam publica. Postremo, quod maxime voluntatem plebis
offendit, rogare non nosti. Orare et exorare nostrum est, qui
hinc etiam nomen accepimus. Adulter uxoris Ex duobus
filiis <pater> alteri uxorem dedit, alter incidit in adversam valetudinem.
Medici dixerunt animi esse languorem. Quaerenti patri fratris
uxorem se amare confessus est. Petit pater a filio, ut matrimonio
cederet; impetravit. Inventos in adulterio postea fratrem et
uxorem secundus maritus occidit. Abdicatur a patre. Sero me, sanctissimi iudices, abdicare patet: ius enim ad hoc
redit, ut excusare compellar, non quod extrema non tulerim, sed quod illa
priora toleraverim. Qui capitis poenas a suo fratre pro uxore
dilecta petit, quid ipse meruerit, ostendit. Crimen superius huic
imputare non possum, nam frater ignovit. Quantum tibi nuptiarum cessione
praestiterint, adulterio probaverunt. Tibi liberas et perpetes noctes, sibi
furtiva commercia et amorum pericula reliquerunt. Ignosce amantibus, si vere amasti.
|