Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Calpurnius Flaccus
Declamationes

IntraText CT - Text

  • 25 - Vir fortis gladiator
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

25 - Vir fortis gladiator

 

INFAMIS NON MILITET.
Vir fortis in piratas incidit. Rescripsit patriae de redemptione. Illa cessante redemit eum lanista et rudem ei in arena dedit. Reverso belli tempore denuntiat militiam imperator. Omnia fieri posse credidi, cum me fortuna servum ex libero et gladiatorem de viro forte fecisset. Imperator vobis ingerit militem, cuius operam non esse rei publicae necessariam proxime non redimendo iudicastis. Veniam a vobis, iudices, postulo, quod gladiator infamis in iudicio loquor. Erravi, iudices, fateor, erravi, qui semper credidi immortalitatem esse pro re publica mori, cum fama etiam viventium consenescat: gladiatorem me fecit non pirata, sed patria. Sed o virtus, in adversis comes, sola tu me secuta in carcerem, tu in ludum, virum fortem tu sola non decipis. Scitis me, iudices, periculum contemnere, sed non contemno flagitium. Utrum igitur gladiatorem negat [negat] aliquis infamem, an negat gladiatorem? Utrumque mendacium est: neque enim condicione gladiatoria quicquam est humilius in vulgo nec meo nomine quicquam nobilius in ludo. "Fortunae" inquit "fuit." Quousque fortunam facimus humanorum negotiorum ream? Esto, fortuna fecit, ut caperer: quis fecit, ut nemo redimeret? Et, si victoria solita provenerit, post rudem triumphabo? Invicem adoptati Pauper et dives inimici. Visi sunt in gratiam rediisse. Dederunt invicem filios adoptandos. Dives occidit lege indemnatorum quem acceperat. Qui est apud pauperem, reddidit in senatu causam mortis voluntariae. Pauper contradicit. Utinam, P. C., Liberis nostris exire de vita nisi nobis arbitris non liceret! Perquam indignum est, si utrumque pignus amittam, et quod dedit aliquando natura et quod nunc substituit amicitia. Amo enim iuvenem, quem non genui meo sanguine, sed redemi.

 

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License