Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Fredegarius
Chronicon

IntraText CT - Text

  • Prologus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Prologus

 

Cum aliquid unius verbi proprietate non habeo quod proferam, nisi praestitum ab Altissimo fuerit, et dum quaero implere sententiam, longo ambitu vix brevis viae spatium consummo, vernaculum linguae hujus verbi interpretator absurde resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine sermonum mutavero, ab interpretis videor officio recessisse. Itaque beati Hieronymi, Ydacii, et cujusdam Sapientis, seu et Isidori, imoque et Gregorii chronicas a mundi origine diligentissime percurrens, usque decedente regno Guntramni, his quinque chronicis hujus libelli, nec plurima praetermissa singillatim congruentia stylo inserui, quod [Al., quae] illi solertissime absque reprehensione condiderunt. Cum haec ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius insequi, et ob id in prioribus his chronicis, quasi quodam futuro opere, omnium mihi regna et tempora praenotavi. In praesenti autem stylo ea tempora ponens, et singularum gentium curiosissimo ordine quae gesserunt coaptavi; quod prudentissimi  viri, quos supra memini, hisce chronicis (verbum hoc est nomen Graecum, quod Latine interpretatur, gesta temporum) severissime dictantes condiderunt, velut purissimus fons largiter fluente manantes. Optaveram et ego ut mihi succumberet talis dicendi facundia, ut vel paululum esset ad instar. Sed carius hauritur, ubi non est certa perennitas aquae. Mundus jam senescit, ideoque prudentiae acumen in nobis tepescit, nec quisquam potest hujus temporis, nec praesumit oratoribus praecedentibus [Al., prudentibus] esse consimilis. Ego tamen, ut rusticitas et extremitas sensus mei valuit, studiosissime de hisdem libris, brevitate quantum plus potui, aptare praesumpsi. Ne quisquam legens hic quidquam dubitet uniuscujusque libri nomen redeat, ad auctorem, cuncta reperiet subsistere veritate. Transacto namque Gregorii libri volumine, temporum gesta, quae undecunque scripta potui reperire, et quae mihi postea fuerunt cognita, acta regum, et bella gentium quae gesserunt, legendo simul et audiendo, aut etiam videndo, cuncta quae certificatus cognovi, in hujus libelli volumine scribere non silui, sed curiosissime, quantum potui, omnia inseri studui, de eodem incipiens tempore scribendum, quo Gregorii finis, gestaque cessavit et tacuit, cum Chilperici vitam finisse scripsit.


INCIPIUNT CAPITULA.

I. De bonitate Guntchramni et ecclesia sancti Marcelli.
II. De Gundoaldo, quod contra Guntchramnum factione Mummoli regnum arripere voluit.
III. Qualiter Guntchramnus Chlotharium in regno sublimavit.
IV. De interfectione Mummoli.
V. De exercitu Guntchramni in Spaniam aggresso.
VI. De inundatione aquarum, patriciato Siagrii, signo in coelo, morte Leupildi, et Richario sublimato in regno.
VII. De pace inter Guntchramnum et Childebertum firmata.
VIII. De ducibus jussu Childeberti interfectis.
IX. De uxore Aunulfi regis Persarum, nomine Caessara.
X. De exercitu Guntchramni in Spaniam aggresso.
XI. De tunica Domini inventa.
XII. De Beppelino et Ebrehario ducibus.
XIII. De Agone sublimato in regno Italiae super Langobardis, et de defectione solis.
XIV. De obitu Guntchramni.
XV. De regno Childeberti in Burgundia.
XVI. De obitu Childeberti.
XVII. De Fredegunde, quod Parisius invasit, et pugnavit contra Theudebertum.
XVIII. De morte Quintrionis.
XIX. De Brunichilde, qualiter de Auster ejecta est.
XX. De pugna quam Theudebertus et Theudericus contra Chlotharium fecerunt, ipsumque vicerunt.
XXI. De filio Theuderici nato, et de Agilane patricio interfecto.
XXII. De corpore sancti Victoris invento.
XXIII. De Foca qualiter Mauricium imperatorem interfecit, et imperium assumpsit.
XXIV. De exsilio sancti Desiderii episcopi.
XXV. De Bertoaldo majore domus.
XXVI. De victoria Theuderici contra Chlotharium.
XXVII. De Prothadio majore domus ejusque interitu.
XXVIII. De bonitate Claudii majoris domus.
XXIX. De interitu Vulti patricii.
XXX. De Ermenberga, quae de Spania ad Theudericum venit.
XXXI. De legatis Berterici ad reges transmissis.
XXXII. De martyrio sancti Desiderii.
XXXIII. Quod Sisebodus rex in Spania sublimatur.
XXXIV. De Agone rege et ejus regina Theudelinda.
XXXV. De Brunichilde et Belichilde reginis.
XXXVI. De vita sancti Columbani.
XXXVII. De injuria Theuderici regis, quam habuit apud Alsatios.
XXXVIII. De pugna Theuderici et Theudeberti, et Auster recepto.
XXXIX. De obitu Theuderici.
XL. De Chlothario, quomodo in Auster ingredi coepit.
XLI. De consilio inito super perditione filii Theuderici.
XLII. De eo quod Chlotharius regnum Burgundiae et Auster recepit, et filios Theuderici occidit.
XLIII. De internecione Herponis ducis.
XLIV. De Leudemondo episcopo, et Berethrude regina.
XLV. De tributis Langobardorum cassatis.
XLVI. De morte Berethrudis reginae.
XLVII. De initio regni Dagoberti.
XLVIII. De initio regni Samonis in Winidis.
XLIX. De Adaloaldo rege Langobardorum.
L. De Charoaldo sublimato in regno super Langobardos.
LI. De Gundeberga regina, ejusque injuria et exsilio.
LII. De interitu Chrodoaldi.
LIII. De Dagoberto, quod reginam accepit, et ejus regnum augetur.
LIV. De interitu Warnacharii majoris domus, et interitu Godini filii sui.
LV. De intentione inter Charibertum et Aeginanem.
LVI. De obitu Chlotharii, et quomodo regnum ejus Dagobertus assumpsit.
LVII. De regno Chariberti filii Chlotharii.
LVIII. De introitu Dagoberti in Burgundia, et bonitate ejus.
LIX. De nativitate Sigiberti filii Dagoberti.
LX. De mutatione Dagoberti, et suasione malitiae Neustrasiorum.
LXI. De bonitate et continentia Pippini.
LXII. De Chariberto rege, cum Sigibertum nepotem suum excepit.
LXIII. De imperio Heraclii.
LXIV. De victoria Heraclii super Persas.
LXV. De pulchritudine et utilitate Heraclii.
LXVI. De initio infestationis Saracenorum contra imperium.
LXVII. De obitu Chariberti et filii sui; et quod regnum ejus Dagobertus accepit.
LXVIII. De scandalo et strage Francorum cum Winidis.
LXIX. De Charoaldo rege Langobardorum, quod Tasonem occidit, et ipse rex moritur.
LXX. De Chrotario rege Langobardorum sublimato.
LXXI. De Aubedone ad Chrotarium in Italiam in legatione misso.
LXXII. De Hunis in Bajoaria occisis.
LXXIII. De Sisenando per solatium Dagoberti erecto in regnum Spaniae.
LXXIV. De eo quod Dagobertus Magontiacum cum exercitu contra Winidos ambulando accessit.
LXXV. De regno Sigiberti in Auster.
LXXVI. De nativitate Chlodovei, et pactione de regno cum Austrasiis.
LXXVII. De Radulfo duce rebelle.
LXXVIII. De exercitu jussu Dagoberti de Burgundia in Wasconiam misso.
LXXIX. De obitu Dagoberti, et initio regni Chlodovei.
LXXX. De Aegane majore domus, et bonitate ejus.
LXXXI. De imperio Constantis, et vastatione Saracenorum.
LXXXII. Qualiter degradatus est Tolga rex Spaniae, et Chindas inde sublimatus.
LXXXIII. De morte Aeganis, et interfectione Aginulfi comitis.
LXXXIV. De Erchenoaldo majore domus.
LXXXV. De Austrasiis, quomodo thesaurum Sigiberto debitum receperunt.
LXXXVI. De Grimoaldo, et Ottone filio Beronis.
LXXXVII. De pugna Sigiberti cum Radulfo in Thoringia.
LXXXVIII. De interitu Ottonis.
LXXXIX. De Flaocado, qualiter major domus efficitur.
XC. De Willibadi interitu, et Flaocadi obitu.

CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO. PARS PRIMA.

XCI. De Baldichilde regina Chlodovei, et ejus filiis, Chlothario, Childerico, et Theodorico, et de obitu Chlodovei.
XCII. Quod Chlotharius ejus filius elevatur in regno, et de Ebroino majore domus.
XCIII. De obitu Chlotharii, et quod Theodoricus frater successit in regno, et Childebertus in Austria regnum accepit.
XCIV. Quod Theodoricum a regno dejiciunt, et crines tondunt, et Ebroinum in Luxovium monasterium dirigunt, et Childericum in cuncto regno suscipiunt.
XCV. De obitu Childerici et Bilichilde regina, et quod Leudesius filius Erchenoaldi major domus efficitur.
XCVI. Quod Ebroinus a Luxovio exiens Leudesium interfecit, et sanctum Leudegarium gladio perimi jussit.

CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO. PARS SECUNDA.

XCVII. Quod Martinus dux et Pippinus filius Ansegisili contra Ebroinum ad Locoficum pugnam inierunt.
XCVIII. De obitu Ebroini, et quod Franci Waradonem majorem domus efficiunt, et Ghislemarus filius ejus ipsum supplantavit.
XCIX. De obitu sancti Audoini, et obitu Waradonis; et qualiter Bertharius major domus efficitur. C. Qualiter Pippinus cum Austrasiis in oppido Virmandensi, cui nomen Textricium, contra Theudericum et Bertharium dimicavit.
CI. De obitu Theuderici, et de Chlodoveo filio ejus elevato in regno; et quod, eo mortuo, Childebertus frater ejus resedit in regno, et de Grimoaldo filio Pippini majore domus, et bonitate ejus.
CII. Quod Pippinus contra Radbodum pugnavit et vicit.
CIII. Quod Pippinus Halpaidam duxit uxorem, et habuit ex ea filium nomine Carolum.
CIV. De obitu Childeberti et Grimoaldi; et quod Dagobertus filius Childeberti successit in regnum, et de obitu Pippini, et Theudoaldo majore domus; et de pugna in Cotia contra Theudoaldum.
CV. De Raganfrido majore domus; et qualiter Carolus de custodia Plicthrudis, auxilio Dei, liberatus est.
CVI. De obitu Dagoberti regis, et quod Chilpericus successit in regno; et qualiter dux Carolus contra Raganfridum pugnavit, et victor exstitit.
CVII. Qualiter Carolus dux Chlotharium sublimavit in regno, quo mortuo Chilpericum, qui fuga lapsus apud Raganfridum fuerat, ab Eudone duce Aquitaniae recepit, et eo mortuo Theudericum regem statuit.
CVIII. Qualiter Carolus cum [Id est, contra] Saxonibus, Bajoariis, et cum Eudone duce adversus Abdirama regem Sarracenorum pugnavit et vicit.
CIX. Qualiter Burgundiam ipse dux subjugavit, et Saracenos, qui in Avennione erant prostravit; quomodo Narbonam venit, et Saracenos cum rege eorum in ore gladii interfecit, et cum Fresonibus ultra mare pugnavit.

CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO. PARS TERTIA.
    Variae Caroli expeditiones.

CX. De legatione papae Gregorii urbis Romae cum clavibus sancti Petri ad Carolum, et divisione regni inter filios suos, seu de obitu ipsius.
CXI. Chiltrudis nuptiae, bellum contra Wascones, tum adversus Alamannos.
CXII. Bellum in Bajoarios.
CXIII. Bellum adversus Saxones, tum in Suevos.
CXIV. Wasconum cothurnus repressus.
CXV. Alamanni a Carlomanno superati.
CXVI. Carlomannus monasticam vitam amplectitur.
CXVII. Saxones, tum Bajoarii a Pippino superati. Pippinus in regem sublimatur.

CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO. PARS QUARTA.

CXVIII. Saxones debellati. Griphonis interitus.
CXIX. Stephanus in Gallias advenit, a rege suscipitur.
CXX. Expeditio adversus Langobardos, qui a Pippino superantur.
CXXI. Altera in Langobardos expeditio.
CXXII. Aistulfi Langobardorum regis interitus.
CXXIII. Pippinus et Constantinus imp. amicitias jungunt, tum violantur.
CXXIV. Expeditio adversus Waifarium Aquitaniae ducem.
CXXV. Altera in Waifarium expeditio.
CXXVI. Urbs Biturigum a Pippino expugnatur.
CXXVII. Bellum inter Pippinum et Waifarium continuatum.
CXXVIII. Franci Wascones fugant.
CXXIX. Waifarius Aquitaniae urbes muris nudat, quos refici curat Pippinus.
CXXX. Waifarius iterum atque iterum victus pacem obtinere nequit.
CXXXI. Pippinus Aquitaniam devastat.
CXXXII. Pippinus in Aquitania Waifarium insequitur.
CXXXIII. Remistanus ad Waifarii partes transit.
CXXXIV. Remistanus captus morte punitur. Legatio Saracenorum ad Pippinum.
CXXXV. Waifario interfecto, Aquitania Pippino subjicitur.
CXXXVI. Pippinus morbo vexatus regnum inter filios dividit, et moritur.
CXXXVII. Carolus et Carlomannus reges inaugurantur.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License