PROLOGUS
1.
Domino ac beatissimo Patri, Gerberto Remorum archiepiscopo, Richerus monachus.
Gallorum congressibus in volumine regerendis, imperii tui, pater sanctissime
Gerberte, auctoritas seminarium dedit. Quam, quia summam utilitatem affert et
rerum materia sese multiplex praebet, eo animi nisu complector, qua jubentis
mira benivolentia pertrahor. Cujus rei initium a vicino ducendum existimavi,
cum res multo ante gestas, divae memoriae Hincmarus ante te in pontificatu
octavus, suis annalibus copiosissime annexuit. Tantoque superiora lector ea
inveniet, quanto a nostri opusculi exordio, per ejus regesta sese attollet. Et
hoc inquam, ne Karolorum aliorumque frequens in utroque opere repetitio, operis
utriusque ordinem turbet. Ubi enim rerum ordo non advertitur, tanto nitentem
error confundit, quanto a serie ordinis errantem seducit. Unde cum hic atque
illic sepe Karoli, sepe Ludovici notae offeruntur, pro tempore auctorum prudens
lector reges aequivocos pernotabit. Quorum temporibus bella a Gallis
saepenumero patrata, variosque eorum tumultus, ac diversas negotiorum rationes,
ad memoriam reducere scripto specialiter propositum est. Si qua vero aliorum efferantur, ob incidentes rationes
quae vitari non potuerunt, id evenisse putetur. Sed si ignotae antiquitatis
ignorantiae arguar, ex quodam Flodoardi presbyteri Remensis libello, me aliqua
sumpsisse non abnuo, at non verba quidem eadem, sed alia pro aliis longe
diverso orationis scemate disposuisse, res ipsa evidentissime demonstrat.
Satisque lectori fieri arbitror, si probabiliter atque dilucide breviterque
omnia digesserim. In dicendo enim recusans effluere, plurima succincte
expediam. Ac totius exordium narrationis aggrediar, breviter facta orbis
divisione, Galliaque in partes distributa, eo quod ejus populorum mores et
actus describere propositum sit.
|