37. Nam cum Karolus hoc audito a Celtica cum
exercitu rediret, Belgisque bellum inferre pararet, Belgae mox non in aperto
cum Gisleberto resistere nisi sunt, sed oppidis ac municipiis sese recludunt. Rex vero singulis qui ab se defecerant legatos
dirigit, per quos significabat sese regali atque solemni donatione largiturum
quicquid eis ab Gisleberto praediorum et aedium collatum est, sese quoque
contra Gislebertum pro eis certaturum, si is eis ex collatis beneficiis
quicquam repetere velit. Quo capti, mox jure sacramenti ad regem redeunt,
habitisque rationibus quicquid beneficiorum ab Gisleberto eis collatum fuit,
regali largitate firmissime unicuique donatur. Unde et a Gisleberto recedentes,
regi constantissime resociantur, ac cum eo in Gislebertum feruntur.
|