39. (922.) Ab exilio itaque revocatus, regis
gratiam per Heinricum meretur, ea tamen ut dictum est conditione, ut a
beneficiis quae insolenter diduxerat, quandiu possessores viverent careat; ea
vero quorum possessores per annos aliquot obierant, regis miseratione repetat.
Recipit itaque quae a defunctis quidem derelicta vacabant, maximam suarum rerum
partem, Trajectum, Juppilam, Harstalium, Marsnam, Littam, Capraemontem. Quibus
habitis, Karolus rex in Celticam redit, Nortmannis qui extremos Galliarum fines
locis maritimis infestabant, copias inferre parans. Heinrico vero trans Rhenum contra Sarmatas profecto,
Gislebertus per suos immaniter vexabat et atterebat eos qui ab rege sua data
obtinebant. Alios clandestina invasione enecans, alios incessanter ut sua
relinquant adurgens, tandem evincit, suisque omnibus potitur, truculentius
exinde in regem machinans. Socerum itaque adit, eique ab rege dissuadet,
Celticam solam regi posse sufficere asserens, Belgicam vero atque Germaniam
rege alio plurimum indigere. Unde et, ut ipse in regnum coronari non abnueret,
multis suasionibus permovebat. Heinricus vero cum nefanda eum suadere
adverteret, dictis suadentis admodum restitit, et ut quiesceret ab illicitis,
multis amplificationibus agitabat.
|