Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 42.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

42. (923.) Interea Karolus a Gallis praeter paucissimos Belgarum desertum sese comperiens, apud praecipuos eorum qui a se non defecerant, plurimam de suo infortunio agitabat querelam. Miseriorem sese inquiens si hac urgeatur calamitate, quam si oculos claudat suprema morte, cum illa dolores augescant, ista demantur. Carius quoque sibi ferro occidi, quam regno a pervasore privari. Post regni enim privationem, solummodo superesse in exilium deportationem. In quo etiam ab iis quos summo semper habuit amore, apud quos diutius conversatus sit, quibus quoque nihil umquam mali molitus fuerit, debere sese suffragia accipere memorabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License