43. Ad haec sui: Pernitiosum, est inquiunt, o
rex juratis a domino deficere, sceleratissimum vero contra dominum stare. Si de
desertore ac transfugis agitur, horumque nominum si advertatur interpretatio,
quicquid moliti sunt, praeter jus est et equum. Unde et sine dubio si pugnae
necessitas eos adurgeat, divinitatis ultionem non evadent. Id vero certissime noveris,
nullo modo regnum a te repetendum, nisi bello ipsum aggrediaris tirannum.
Regnum ereptum non irrumpes nisi ferro viam violenter aperias. Et quia jam nunc
res pugnam suadet, sacramento fides adhibenda est, ut nobis juratis, res in
ambiguo non sit. Dein saltem quinquaginta eligendi sunt, qui certissime
tirannum appetant, vimque ei inferant, ut cum belli violentia alios in alios
exagitaverit, isti tiranno tantum laborent, inventumque transfigant. Quid enim
proderit omnes interfici, et malorum causam reservari? Et decreto communi in
Rotbertum conjurant.
|