Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 45.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

45. Factus vero tiranno proprior, exercitum ad congressum ordinat, sex milia robustorum praemittens. Quibus etiam virum consularem nomine Fulbertum ducem constituit (Jun. 15). Se ipsum vero quatuor milibus circumseptum, labentibus primis subventurum deputat. Postquam autem per singulas legiones discurrens, praecipuos quosque multum diuque ad vim belli hortatus est, instructos ordines plurimis suasionibus incitans, ad locum ubi congrediendum erat, deducit. Axonam vero fluvium transmeans, ad urbem Suessonicam tendit. Ibi etenim tirannus copias collegerat. Cujus quoque exercitus in viginti milibus consistebat. Cum ergo Karolus rex bello prudentia intenderet, instinctu episcoporum aliorumque religiosorum virorum qui sibi assistebant actum est, ut ipse rex bellum non ingrederetur, ne forte in rerum confusione regalis stirps eo lapso consumeretur. Id etiam duces et milites coegerunt. Ab omnibus ergo coactus, quatuor milibus quibus ipse circumseptus incendebat, virum consularem Hagraldum praeficit. Hortatur vero plurimum, ut Dei tantum auxilium implorent; nihil eis metuendum, nihil de victoria diffidendum memorans. Regni quoque pervasorem vix uno momento duraturum asserebat: Cum inquiens Deus hujusmodi abhominetur, et apud eum nullus superbiae locus sit, quomodo stabit quem ipse non munit? quomodo resurget, quem ipse praecipitat? Et post haec cum episcopis virisque religiosis qui aderant, montem loco oppositum conscendit, ubi etiam est basilica beatae Genovefae virginis dedicata, eventum belli inde experturus. Interea junctim procedit exercitus et magnanimus gradive in hostem accelerat. Procedit quoque tirannus, animo non impar, at legionibus potior.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License