46. Bellum inter Karolum et Rotbertum, ejusque
fuga. Quibus utrimque visis comminus, cum maximo clamore utrique exercitus
signis infestis concurrunt. Congressique innumeri hinc inde corruunt. Et Rotbertus
quidem rex cum in certamine ignotus esset, et hinc inde feriendo toto campo
fureret, a conjuratis conspectus, an ipse esset interrogatur. At ille
intrepidus, mox barbam obvelatam detegit, seseque esse monstrat, multa vi in
Fulbertum comitem ferrum vibrans. Ille vero loetali ictu accepto, ab eo in
dextram obliquatur. Et sic per loricae manicam lancea eum in latere gravissimo
ictu sauciat, necnon et per epar atque pulmonem et sinistri lateris ypocundriam
ferrum usque in clipeum transigit, et circumseptus ab aliis, septem lanceis
confossus praecipitatus corruit, diriguitque; multoque Fulbertus mox exhaustus
sanguine et intercertans, mortuus cecidit. Interempto
vero Rotberto, tanta vi caedis uterque deseviit exercitus, ut in parte ejus
undecim milia, in parte vero Karoli septem milia centum duodeviginti a
Flodoardo presbitero ferro interiisse descriptum sit. Et jam quidem Karoli
victoria videbatur, eo quod tiranno occiso, qui illius fuerant in fugam
ferebantur; cum ecce Hugo Rotberti filius vix adhuc pubescens in praelium ab
Heriberto deducitur, succurritque labentibus. Et licet cum copiis advenerit,
tamen utpote qui patre, amisso omnes suspectos habebat, nulloque duce fretus
erat, a belli violentia quievit. Illud tantum memorabile fuisse refertur, quod
nullo resistente locum belli occupavit, et aliquantisper in eo stetit, acsi
manubias hostium direpturus. Unde et sibi victor videbatur. Karolus vero ob
necem tiranni victoria potiri sese putabat. Quapropter et anceps victoria fuit,
cum Celtae desertores regem extinctum amiserint, Karolus vero nihil spoliorum
attigerit. Neutrum illorum spolia diripuisse contigit. Cujus rei oportunitas
cum Karolo non defuisset, nulla tamen ductus cupiditate rem penitus vitavit. Nam transfugis
plurimum diffidens, utpote qui maximam exercitus partem amiserat, mox iter sine
spoliis in Belgicam retorsit, post truculentius redire disponens (922). Hac tempestate terrae motus in pago Camaracensi factus
est, ex quo domus nonnullae subversae sunt. Unde et rerum calamitas
adverti potuit, cum regni princeps praeter jus captus, et in carcerem usque in
diem vitae suae supremum detrusus sit. Nam cum rem militarem disponeret, et
exercitum copiosiorem Galliis inferre pararet, Gallisque inde timor multus
incuteretur, mitiore animo ferebantur. Quod Karolus rex subintelligens, per
legatos revocare eos nitebatur, multisque rationibus eis id suadere querebat.
Nortmannis quoque usque ad effectum suasit, adeo ut regi fidem spondere, eique
ut juberet militare vellent. Qui cum regi
militaturi occurrere pararent, a Gallis intercurrentibus inhibiti sunt. Unde et eorum
suppetiis rex privatus est.
|