47. Rodulfi regis promotio ac Karoli captio.
Galli a pertinatia nullatenus quiescentes, Rodulfum Richardi Burgundionis
filium accitum, apud urbem Suessonicam, eo licet satis reclamante, regem sibi
praefecerunt (Jul. 13), virum strenuum, ac litteris liberalibus non mediocriter
instructum. Quod Heribertus tantorum malorum incentor sese velle dissimulans,
Karolum regem per legatos accersit, tantis flagiciis se reniti voluisse
mandans, sed conjuratorum a multitudine vehementissime suppressum; tunc nullum
consilii locum patuisse, nunc vero remedii partem optimam sese repperisse. Unde et maturius accedat, quo ei ipse obvenire valeat;
cum paucis tamen, ne si cum multis adveniant, dissidentium animositate in
bellum cogantur. Et pro itineris securitate si sibi placeat, ab ipsis legatis
jurisjurandi fidem accipiat. Rex horum credulus, ab legatis jusjurandum pro
fide accepit, ac sine suorum deliberatione proditori obvenire non distulit. Et proditor dolos
dissimulans, cum paucis aeque obvenit. Datisque osculis excepti, familiaribus
colloquiis cousi sunt. Et inter loquendum cohortem armatorum ad abditis evocat,
regique incauto inducit. Qui multitudini reniti non valens, a cohorte captus
est; aliquibus cum eo captis, quibusdam etiam interemptis, reliquis quoque
fugatis. Ductusque Peronam, carcerali
custodiae deputatur. Germani rege amisso, in diversa feruntur. Quorum alii de
reditu domini elaborant, alii vero a spe dejecti, Rodulfo regi favent, nec
tamen in ejus fidem penitus concedunt. Quorum priores exspectatione diutina
domini libertatem opperientes, Heribertum proditorem de fidei violatione sepe
convenerunt, ac inde plurimum apud male conscios conquesti sunt. Quibus
persuadere non valentes, de perjurii reatu nihil ruboris incusserunt, cum ira
Dei eis immineret.
|