48. (934.) Exactio pecuniae publicae piratis
dandae. Haec dum agerentur, pyratae Gallias irruperunt, pecudum armentorumque
abductione, multarumque opum exhaustu, cum plurimorum captivitate terram
depopulantes. Quorum impetum rex dolens, suorum usus consilio exactionem pecuniae
collatitiae fieri exactoribus indixit, quae hostibus in pacis pacto
conferretur. Et collata, ad votum commune
paciscuntur, atque in sua concedunt. Rex vero licet merens ad alia se contulit.
Exercitum itaque in Aquitaniam adversus ejus principem Vilclmum parat, eo quod
subdi sibi contempneret. Et tempore oportuno cum exercitu super Ligerim affuit.
At Wilelmus militum copiam non patiens, obruenti per legatos occurrit, illisque
fluvio interfluente, in legatorum suasionibus dies tota consumpta est. Tandem
die altera fidem utrimque pacti, a se discesserunt.
|