49. (925.) Congressus Rodulfi regis cum piratis,
eorumque fusio. Rex inde regressus, febre acuta apud urbem Senonicam corripitur
Qui cum die cretica convaluisset, vi recidiva rursus opprimitur. Ac de salute
desperans, Remos ad sanctum Remigium sese deferri fecit. Cui dona plurima
largitus, elapso mense utiliter convaluit, urbemque Suessonicam alia curaturus
expetiit. Ubi cum apud principes rem publicam consuleret, legati adsistunt, qui
pyratas fide violata interiores Burgundiae partes irupisse asserunt;
congressosque cum Manasse ac Varnero comitibus, Jozselmo atque Ansegiso
episcopis, adeo defecisse, ut eorum 960 apud montem Calaum sternerentur,
nonnulli capti tenerentur; reliqua vero minorum manus, lapsa profugio sit;
Warnerus vero equo occiso, quo vectus ferebatur, decem vulneribus perfossus
interierit. His rex motus, diem alteram in partibus deliberationis totam consumpsit.
Et die tertia, edicto regio tirones ex
citeriori Gallia intra dies quindecim collegit. Collectosque cum aliquot
magnatibus super fluvium Sequanam adversariis inducit. At pyratae renisuri
obvenientes, a Gallis in sua castra redire coacti sunt. Galli fugientes
insecuti, castris ignem inmittunt, congressique vehementi conamine, victos
sternunt. At alii fuga pedestri, alii profugio navali elapsi sunt, alii cum
castris succensi, alii ferro ad tria milia interfecti sunt. Quos vero fuga
exagitavit, post collecti quodam suo oppido secus mare sito collecti sunt. Cui
etiam Angae nomen erat.
|