4. Hugo et reliqui Galliarum principes Ludovicum
ab exilio revocant ejusque fiunt, eumque regem creant. Rex ergo Odonem
episcopum, post Canthorbricensium metropolitanum, Gallis ex adverso positis,
legatum dirigit, magnae aequitatis ac eloquentiae virum, Ludovicum sese
libenter missurum mandans, si tanto illum in Galliis honore proveant, quanto
ipse a suis provectus est, cum illi etiam non minus id facere valeant; idque
jurejurando se acturos confirment. Quod si nolint, sese ei daturum suorum
aliquod regnorum; quo contentus et suis gaudeat, et alienis non sollicitetur.
Dux cum reliquis Galliarum magnatibus id sese facturum asserit, si rex creatus
a suis consiliis non absistat. Prosecutusque jurisjurandi sacramentum non
abnuit. Legatus itaque rediens, regi praestolanti haec omnia refert. Unde et
securus nepotem cum iis qui apud se potiores erant, multa insignium ambitione
navibus dirigit. Velisque aura commoda
turgentibus pelagus ingressi, per quietum spumantibus remis ad terram feruntur.
Firmatis vero tergo arenae navibus Ludovicus egreditur, ac ducem cum reliquis
occurrentibus excipiens, jure sacramenti sibi adcopulat. Dux inde accelerans,
equum insignibus regiis adornatum adducit. Quem cum ascensui aptare vellet, et
ille impatiens in diversa sese tolleret, Ludovicus agili exilitione prosiliens,
equo strepenti neglecta stapha repentinus insedit. Quod etiam fuit omnibus
gratum, ac multae gratulationis provocatio. Cujus arma dux suscipiens, armiger
praecedebat, donec jussus magnatibus Galliarum contulit. Quibus militantibus
cum multa ambitione et obsequio Laudunum deductus est. Ubi etiam et regnandi
jura quindennis accipiens, omnibus faventibus per domnum metropolitanum Artoldum
cum episcopis 20 rex creatus est (Jun. 19). Inde quoque deductus, in vicinis
urbibus gratulanter excipitur. Universi ei applaudunt. Omnes letantur. Tanta
omnium fuit et eadem mens.
|