5. Rex cum duce Burgundiam petit, ac urbem
Lingonicam bello repetit capitque. Nec minus et Burgundiam petere, ac urbes
sedesque regias lustrare a duce monetur. Rex hortanti consentiens, Burgundiam
duce comitante ingreditur. Ad quem urbium principes benigniter confluentes,
magnifice exceperunt. Ac rogati fidem jure sacramenti dederunt. Hugo tantum
Rodulfi regis frater Lingonicam urbem possidens, regi occurrere distulit, qui
occurrerunt admodum iratus. Rex dum per aliquot ebdomadas sua lustraret,
inimici invidiam advertit. Proponens
itaque ante discessum nullam praeterire urbem, legatos Hugoni dirigit, qui a
pertinatia eum revocent, ac ei de fide sibi servanda persuadeant. Qui apud eum
perorantes, nihil pacis, nihil regii honoris acceperunt. Unde et digressi,
audita regi referunt. Hugo praeter jus se egisse dinoscens, urbi copias
deputat. Ipse in partes regni exteriores usque ad tempus secedens. Rex vero
pertinaci indignans, exercitum urbi applicat, a parte qua planiciem praefert,
pugnam acriter ingerens. Altera enim parte, latere montis educto, pene
inaccessibilis est. In parte ergo quae obsidioni aptior est, milites urbi rex
cum duce adhibet. Quibus inpugnantibus hostes vehementissime resistunt,
telisque ac lapidibus aerem densant, atque impetentes atterunt. Non tamen usque
ad effectum repulsionis perstare potuerunt. Nam regii equitatus infestationem
non ferentes, a parte praerupta, quae obsidione non premebatur, nocte egressi
aufugerunt. Cives vero qui remanserunt, regi mox portas aperuere, eum cum suis
absque refragatione in urbe gratulabundi excipientes. Qua rex potitus, ab ejus
episcopo aliisque regni proceribus obsides accepit, atque sic cum duce Parisium
iter retorsit.
|