Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
6. (937.) Rex ducis procurationem a se amovit.
Rex felicium rerum successu elatus, praeter ducis procurationem res suas
ordinari posse cogitabat. Unde et rei militaris administrationem absque eo jam
disponebat. Laudunum itaque tendit, ibique matrem suam Ethgivam reginam ad
urbis custodiam deputat. Ac exinde quaecumque praeter ducem adoriebatur. Quod
etiam fuit non minimae labis seminarium. Dux etenim regem suae procurationis
dispositionem reppulisse advertens, Heribertum comitem sibi asciscit, plurima
apud eum in regis contumeliam pertractans. Amicitiam inter sese mutuam
conditionibus utrimque confirmant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |