15. Congressus Erluini cum militibus Arnulfi.
Arnulfus tanta suorum calamitate confectus, milites colligit, eosque in
Erluinum mittit, qui ejus terram usque ad oppidum depopulentur. Directique,
incendiis circumquaque ac rapinis admodum deseviunt, multaque rerum praeda
abducta, festinabant, cum legati ab Erluino affuerunt, qui indicarent, quod
nisi totam praedam sine mora redderent, sine mora eis esse congrediendum.
Hostes legationem spernentes, capta abducere accelerabant. Legati regressi,
sese abjectos referunt. Erluinus cum quadringentis armatorum mox processit, ac
festinantibus supervenit. Illi vero
praeda relicta conversi irruentibus obvertuntur. Signisque collatis, acriter
dimicatum est. Praedones fere omnes gladio occubuere, praeter hos quos fuga
belli violentiae exemit. Et tamen ii, cum fuga eos exagitaret, ab Erluino post insectante
atrociter fusi sunt. Erluinus praedis receptis cum ingentibus hostium
manubiis ad sua feliciter remeavit.
|