16. Belgicorum querimonia ad regem super ejus
levitate. Quo tempore Belgicorum principes ad regem conveniunt, ac Lauduni apud
eum gravissime conqueruntur, eo quod inconsultus omnia appetat. Si eorum quoque
consiliis adquiescat, in bonum exitum res suas deventuras memorant. Ad hoc
etiam sese convenisse, ut quid velit eis injungat, quod cupit ingerat. Si velit, consilio et armis, terra marique, contra
hostes sese congressuros. Rex ab eis fide suscepta, cum multa benivolentia
redire permisit, si fortuna quandoque postulet, redire jubens. Nec multo post
et ab Aedelstano Anglorum rege classis regi cum copiis missa est. Audierat
enim, illum ab iis qui maritima incolebant loca, exagitari; contra quos classis
dimicaret, regique nepoti auxilium ferret. Comperto vero contra regem, illorum
neminem stare, ipsumque regem in partes Germaniae prosperum secessisse, mari
remenso ad propria remeat.
|