23. Hugo ac Heribertus in regis absentia
Laudunum inpugnant. Hugone ergo diacono, tiranni filio, Remis relicto,
jampridem etiam ad episcopatum urbis ipsius evocato, ipse Heribertus atque
Hugo, Laudunum cum copiis aggrediuntur, obsidionem undique adhibentes, urbem
militibus vacuam rati, eo quod rex in partibus Burgundiae exterioribus alia
curaret. Et qua poterant oppugnantes, ingredi conabantur. At montis eminentia
superioribus impares, non semel cedere coacti sunt. Instabant tamen, ac regi
ingressum praeripere conabantur.
|