35. Rex a suis Rodomum accersitur, ac cum piratis
dimicat. Qui autem regis partes
tuebantur, per legatos eum accersitum, Rodomi decenter suscipiunt. Ubi cum ei
referretur, regem piratarum Setrich cum classe copiosa fluvium Sequanam
ingressum, ac ejus ducem Thurmodum consequenter navalibus copiis advenisse, ut
absque regis dono omnia pervadant, atque defuncti ducis filium ad idololatriam
suadeant, ritumque gentilem inducant, rex copias unde congrediatur colligit.
Deumque propitiaturum confisus, alienigenis cum 800 occurrit. Et quia cum
paucis erat, ad hostes concludendos acies in diversa disponere nequivit. Suis
itaque stipatus, erectis signis ac densato agmine procedit. Gentiles quoque
ordine pedestri incedebant. Propinquantesque patrio more in primo tumultu enses
jaciunt. Quorum densitate equites territos ac sauciatos rati, cum clipeis et
telis prosecuntur. At regius equitatus, ensium nube dilapsa, clipeorum objectione tuti in
pedites feruntur. Ac densati acies
sternendo atque interimendo indivisi penetrant egrediunturque. Rursusque
regressi penetrant, ac disrumpunt. Regem quoque Setrich cum violentia belli in
fugam cogeret, in dumeto mox repertus, tribus lanceis a palantibus transfixus
est. Thurmodus vero cum adhuc in certamine totis viribus ageretur, ab Ludovico
equi impetentis pectore est dejectus. Quem cum rex impetu praeteriret, nec eum
dinosceret, et ab hostibus impetitus in loco staret, comminusque confligeret,
Thurmodus suis stipatus, regem a tergo appetit, factusque ei dexter, per
loricae manicam pene usque ad sinistri lateris ypocundriam, lancea sauciat. Rex
multa cede ab eo impetu paulisper dimotus, sauciantem respicit. Ictuque in
dextram obliquato, provocantis caput cum humero sinistro obtruncat. Tanta
quoque caede gentiles fusi sunt, ut eorum novem milia cesa ibi referrentur.
Reliqui vero, paucissimi tamen, navali profugio erepti sunt. Rex a Deo victoria
potitus est, suorum tamen paucis fusis, nonnullis vero sauciatis. Post quorum curam
redire disponens, Rodomum Erluino commisit. Ipse Compendium rediens.
|