42. Rex terram Nortmannorum pervadit capitque
Quo ad regis aures perlato, Arnulfum ac Erluinum comites, simulque et
Burgundiae episcopos aliquot, rex accersit. Praesenserat etenim eorum nonnullos
a fide defecisse, Hugonique cessisse. Ac cum exercitu in eos fertur. Arnulfus cum suis regem
praecedens, Nortmannos, qui custodias observabant, utiliter congressus apud
Arcas fudit ac regi incessum expedivit. Rex Rhodomum veniens, ab iis qui fidei
servatores fuere exceptus est. Desertores
vero mare petentes, amoliti sunt. Municipia vero copiis munita reliquere. Rex
malorum nimias esse copias considerans, ab Hugone duce suppetias congrediendi
per legatos postulat. Et ut ipse cum sufficientibus copiis veniat, Baiocarum
urbem ita, si eam cum reliquis expugnet, accommodat. Dux donum regium excipiens,
suppetias parat, regique subvenit. Cum suis itaque ac quibusdam Cisalpinorum
potentibus trans Sequanam fiuvium iter faciens, Baiocas pervenit. Quam
aggressus multa obsidione premit. Inter haec a regiis stipatoribus persuasi
Nortmanni, ad regem redeunt. Dux autem Baiocences urgebat. Rex duci obsidionem solvere per legatos jubet. Ille
autem utpote ab rege datum, amplius oppugnat. Rex quoque iterum mandat, quod
nisi cito discedat, sese in eum cum copiis iturum. Dux regiis jussis contraire
non valens, ab obsidione coactus discedit. Rex urbem consequenter ingreditur.
Cujus ad se civibus revocatis, Ebrocas petit ac nullo resistente ingreditur. Nec minus et ab
Ebrocensibus acceptis obsidibus, reliqua absque contradictione obtinuit (945).
|