48. Rex a Nortmannis per obsides dimittitur, et
iterum dolo a duce capitur. Hugo dux regem Rhodomi captum comperiens, Bajocas
devenit; pro regis captione gratias redditurus, ac ut sibi captus commitatur
ratiocinarurus. Nortmanni vero justis conditionibus id agendum respondent, ut
si dux regem excipiat, ipsi regis filios omnes, sub jure obsidum accipiant, nec
sub alia lege regem sese dimissuros. Dux captionem dissimulans, acsi regis
causa rem ordinaturus, ad reginam Gerbergam, pro filiis regis legatos mittit.
At regina rem necessariam cognoscens, sub sacramento minorem dirigit, majorem
mittere evinci non valens. Nam duo tantum erant. Minore ergo obside oblato,
Nortmannis non satis fuit; majorem admodum petentes. Sed quia iis quibus
fidelior mens inerat, visum est regiae stirpis nobilitatem posse penitus
absumi, si desertoribus omnes filii cum patre teneantur, id sese non facturos
responderunt; minorem tantum daturos, et pro majore ex se ipsis quemcumque
petant dimissuros. Widonem ergo Suessorum episcopum, quem inter omnes
potissimum videbant, expetunt, ac pro obside cum regis filio recipiunt. Rex itaque dimissus, cum a duce in sua deduci
putaretur, ab eodem detentus est, ac Teutboldo Turonico custodiendus deputatur.
Unde et manifestatum fuit, regiae lineae decus, in absumptione patris et
filiorum penitus abolere tirannum voluisse. Re autem in contrarium ducta, unus
tantum regis filius a captione superfuit.
|