49.
(946.) Otto, et Edmundus reges., Germanorum et Anglorum, in ducem pro rege
moventur. Cujus rei ordinem regina mox per legatos oratores Edmundo Anglorum
Ottonique Transrhenensium regibus indicat, ac super hoc gravissimam querimoniam
litteris habitam mittit. Otto regis ac sororis casum dolens, pro restitutione
regis, Hugoni mox legationem delegat, plurima postulans, aliqua etiam
intentans. Edmundus quoque rex de sobrini miseriis adeo conquestus, eidem duci
multam animi indignationem suorum legatione demonstrat; plurimum si non reddat
contra illum sese facturum intendens, insuper et hostes ei terra marique
inducturum, ac terram ejus penitus depopulaturum. Quod si quolibet claudatur municipio, obsidionem
vehementi conamine adhibiturum; atque amplius duce, se a Gallis accepturum
suppetias. Et nisi regem in proximo reddat, eum terra marique in proximo
appetendum.
|