51. Proloquutio Hugonis ad regem. Parvum te o rex
adversariorum insectatio in partes transmarinas olim compulit. Meo vero ingenio et consilio inde revocatus regnis
restitutus es. Post dum meis usus fuisti consiliis, rerum secundarum prosperis
floruisti. Numquam nisi tui furoris
pertinatia a te defeci. Infimorum ac imprudentium hominum dispositione usus, a
sapientium consiliis plurimum oberrasti. Unde et rerum calamitas digne
consecuta est. Quomodo enim praeter me necessaria tibi ac gloriosa provenire
arbitrare? Multum inquam tibi in hoc derogatum est. Jam memineris te virum
esse. Consideres quoque, quid tuae rationi commodum sit. Sicque virtus redeat,
ut in benivolentiam nos revocet, te imperantem, et me militantem, per me etiam
reliquos militatum tibi reducat. Et quia rex a me creatus, nihil mihi largitus
es, Laudunum saltem militaturo liberaliter accommoda. Quod etiam causa erit
fidei servandae. Rex utpote captus, dictis proloquentis cessit. Unde et dimissus,
data Lauduno, Compendii sese recepit. Adest Gerberga regina multa virtute
memorabilis; adsunt quoque aliquot ex Belgica coepiscopi; confluunt etiam viri
illustres nonnulli.
|