52.
Querimonia regis apud privatos de Hugonis persecutione. Apud quos etiam rex his
verbis conquestus est. Et: Eia tu,
inquiens, Hugo! Eia tu Hugo! quantis bonis a te privatus, quantis malis
affectus, quanto etiam merore nunc detineor! Urbem Remorum pervasisti.
Laudunum surripuisti. His tantum duobus recipiebar, his duobus claudebar. Pater
meus captus atque in carcerem trusus, has quae me premunt aerumnas cum anima
simul amisit. Ego vero in eadem
praecipitatus, ex regno paterno nihil nisi spectaculum praebeo. Jam nec vivere
libet, nec emori licet. Quo me itaque conferam? Paransque amplius conqueri, ab
indignantibus inhibitus est. Deinde animum temperans, consilium cum suis
confert.
|