54. Interea Otto rex cum Rheno transmisso,
exercitum per Belgicam duceret, obviat regi Conrhado, qui tunc ab Alpibus
egressus, cum multa expeditione Ludovico succurrere accelerabat. Juncti ergo ambo, cum multo equitatu gradiebantur.
Quorum accessum Ludovicus dinoscens, ocius occurrit. Tres itaque reges, in unum
collecti, primi certaminis laborem Lauduno inferendum decernunt. Et sine mora,
illo exercitum ducunt. Cum ergo ex adverso montis eminentiam viderent, et omni
parte urbis situm explorarent, cognito incassum sese ibi certaturos, ab ea urbe
discedunt, et Remos adoriuntur. Ubi quia planicies commoditatem exercitibus
parabat, obsidio circumquaque disposita est. Et primo certamine comminus
pugnatum est. In quo tela ac lapides tam dense ferebantur, quam densa grando
quandoque dilabitur. Per integram ergo diem, continuis motibus urbs impugnata
est. Post vero comminus septies dimicatum, atque hoc fere per dies sex.
|