Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2. Istius Galliae per partes distributio. Gallia ergo et ipsa in tria distincta est, in Belgicam, Celticam, Aquitanicam. Quarum prior Belgica, a Rheno, qui Germaniam ab Oceano determinat, quae multarum gentium ferax, a germinando nomen accepit, exporrigitur usque in fluvium Matronam. Ab utroque vero latere, hinc quidem Alpibus Penninis, inde vero mari vallatur, cujus circumfusione insula Brittannica efficitur. Celtica autem a Matrona per longum in Garunnam distenditur; cujus latera, oceani Brittannici, et insulae Brittannicae limites habent. Quicquid vero a Garunna distenditur in Pireneum, Aquitanica appellatur, hinc Rhodano Ararique atque inde Mediterraneo conlimitans. Constat itaque, totius Galliae spatium ab oriente quidem Rheno, ab occidente Pyreneo, et a septentrione mari Brittannico, ab austro vero Mediterraneo cingi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License