57. Quomodo pauci juvenes naves a duce subductas
per astutiam repetitas exercitui adduxerint. Dux vero eorum impetum
praesentiens, a litore hostibus contiguo per 20 miliaria omnes naves abduci
praeceperat, ne adversariis transeundi commoditas pararetur. At frustrato ejus
consilio, multo aliter provenisse notum est. Nam decem numero juvenes quibus
constanti mente fixum erat omne periculum subire, habitum militarem in
peregrinum transformantes, reges prevenerant, obsecrationum vota simulantes.
Sportulis itaque ab humero dependentibus, ferratis baculis procedunt.
Habitumque mentiti peregrinum, urbem Parisium cum Sequana pontibus
pertranseunt. Nullus eis molestus extitit. Ac litora exteriora quibus naves
tenebantur petunt. Sicque in hospitium farinarii cujusdam divertentes, sese
gratia visendi sanctorum loca ex citeriore litore advenisse referunt. Farinarius juvenes
formosos in habitu licet abjecto considerans, hospitium gratanter accommodat,
et insuper eos mitius curat. Qui fraudem meditati, nummos dant, vinumque
mercati hospitem inebriant. Et sic totam diem convivii jocunditate consumunt.
Juvenes hospitem vino faciliorem advertentes, quod ei sit officium
percunctantur. Ille farinarium sese
memorat. At illi prosecuti, si quid amplius possit, interrogant. Ille etiam
piscatorum ducis magistrum se asserit, et ex navium accommodatione questum
aliquem sibi adesse. Illi vero: Quoniam, inquiunt, humanissimum nobis te
invenimus, ampliora etiam optamus. Unde et si quiddam nobis facias, 10 solidos
nos allegaturos pollicemur, ut videlicet trans fluvium nos evehas, eo quod ulterius
procedere oratum nequeamus, itineris longitudine fatigati. At hospite
respondente ducis edicto naves ad interiora litora raptas, ne Germanis
irrumpentibus pateat accessus, illi tempore nocturno absque calumnia id fieri
posse prosecuntur. Ille pecuniae cupidus, naulum accipit, ac de patrando
negotio fidem dat. Nox affuit. Juvenes promissum fieri postulant. Ille mox
assumpto puero privigno, cum juvenibus in noctis tempesta ad naves properat.
Comitantur et juvenes. Qui solitudinem videntes, puerum raptum in fluentum
demergunt. Hospitem vero clamare nitentem, gutture invadunt. Atque mortem ni
quod volunt efficiat, interminantur, ut videlicet naves solvat. Pervasus ergo
ac territus, naves solvit. Consilioque inito, vinctum navi conjiciunt, ac naves
singuli singulas ad litus deducunt. Ejecto vero hospite vincto, navim unam
omnes ingressi, alias repetunt, ac novem iterum deducunt. Octiesque fluvium
remensi, naves numero 72 abduxerunt.
|