67. (948.) Sinodus Mosomi habita. Indicitur vero
habenda Idibus Januar. Et evoluto tempore, in basilica sancti Petri apud
Mosomense castrum secunda sinodus habita est, praesidente quoque praedicto
metropolitano Rotberto Treverico, cum fere omnibus suae dioceseos episcopis, ac
aliquibus Remensis; consedente etiam Artoldo, cujus causa discutienda erat. Ne
abfuit Hugo; at sinodum ingredi noluit. Epistolam vero nomine Agapiti papae
signatam per suos sinodo legendam porrexit. Quae cum soluta et lecta esset,
nihil canonicae auctoritatis habere videbatur, nihil etiam pro ejus causa
significare, nisi ut episcopium ei redderetur. Qua perlecta, cum episcopi
consulto sese contulissent, cassandam censuerunt, eo quod absque ratione rem
quae in lite erat abdicato reddi jubebat. Et quia paulo ante ab ipso papa
Agapito delegata erat epistola per Fredericum Maguntinum episcopum, atque data
Rotberto metropolitano Treverico, coram regibus ac Galliae et Germaniae
episcopis, quae erat continens auctoritatem apostolicae jussionis, partemque
praeceptorum ejus jam exsecuti fuerant, communi mox consensu decretum est, ut
quod regulariter coeptum erat, rationabiliter atque canonice pertractaretur.
Simulque et mox a metropolitano jussum est, ut recitaretur caput 19 concilii
Carthaginensis, quod constat de accusato et accusatore. Et recitato, secundum
ipsius capituli sententiam constituere, ut Remensi parroechia Artoldo restituta
qui nullius sinodi rationes audire refugit, Hugo qui adduas jam sinodos
accersitus venire contempserat, a Remensis episcopii regimine abstineret, donec
in tertiam sinodum purgandus de objectis adveniret. Capitulum vero supra
dictum, litteris cartae mandatum est, et ab episcopis cautum, ac eidem Hugoni
directum. In quo, cum episcoporum cautionem subscriptam Hugo vidisset, motus in
iram, Rotberto qui sinodo praeerat contumeliose remisit, episcoporum judicio
nihil sese facturum asserens. Et sic causa penitus indiscussa, sinodus soluta
est. Indicitur vero tercia sinodus Kal. Aug. habenda.
|