71. Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani
in sinodo. Legg. II. 19-21. Multa, inquiens, sunt, patres reverendi, quibus hic
apud serenissimos reges, in unum coacti residemus. Plurima etiam quae vestra
probitate ordinanda videntur. Totius pene Galliae rem publicam pravorum
temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis constat. Unde et leges
divinae atque humanae indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui regnorum
jura debentur, et imperandi potestas transfusione paterna credita est, suorum
insectatione captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum adhuc gladiis
infestetur, Remorum quoque metropolim absque pastore fures atrocissime
insectentur, cultus divinus vilescat, religio canonica pro nihilo sit. His
ergo, patres, vehementissime insistendum arbitror, multaque nobis diligentia
enitendum, qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus, quatinus res
ante dissolutae sic in foedus redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera
regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae Remensi debitus suus
restituatur honor.
|