72. Responsio Marini Romanae sedis legati. Ad haec domnus
Marinus sanctae Romanae sedis vicarius: Optime, inquit, atque utiliter frater
ac coepiscopus Rotbertus, rerum seriem tenuit. Etenim cum divinas leges,
humanis praeponendas ipse pernoscat, considerata tamen rerum fortuna, regiae
dominationis imperium ante dixit restaurandum, ut ejus vigore firmato, ejusque
potentia utiliter restituta, ejus post liberalitate, ecclesiarum Dei honor
consequenter recrescat, ejus patrocinio agente, virtus bonis quibusque redeat. Quod ut Deo annuente fieri queat, in primis audienda
atque strenuissime disponenda videtur causa domni ac serenissimi regis, si id
quoque vestri judicii paciatur censura. Synodus dixit: Audiatur.
|