75. Responsio Marini legati pro eodem. Atque his
domnus Marinus subjunxit: Reminiscor, inquiens, domnum papam ante hunc annum
anathema in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum insectabantur;
epistolam quoque suasoriam ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam,
atque conquestionem de eadem re litteris expressam, iis quibus sanior mens erat
delegatam fuisse. Unde et opinor justissime dictum, cum ante a papa vocatus
atque correctus sit, nunc quoque caritatis gratia revocandus est, et
diligentissima suasione ut a malis quiescat commonendus; et post omnium
anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum omnes qui ei in malis favere
faventque. Sed hanc solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio quicquam
opis accipiet? Ejus conquestio in sua clausula, opem omnium postulat. Sed si a
nobis ei succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et decretalia sancta
acclamant, postquam tirannis anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a
bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis correctionibus ad
normam redire nolunt, saltem potentium vehementi violentia ad bonum redire
cogantur, ut vel invitis bona praestentur.
|