76.
Oratio Ottonis regis pro eodem. Ad haec
rex Otto: Multa, inquit, sunt patres beneficia, quae a vobis domno ac
serenissimo regi Ludovico utiliter accomodari valebunt. Etenim si ejus
insectatores armis divinis adoriamini, consequenter aut facili tumultu devicti
labascent, aut si quid impetendum relinquetur, facilius nostris armis
infirmabitur. Vos ergo jubente domni papae legato, vestri ordinis instrumenta exerite,
ac tanti regis adversarios, anathematis gladio transverberate. Contra quae si
cervicem postea erigere audeant, et dominicis interdictis resistere non
formidant, nostrum exinde erit, quibus commissum est in hac mundi parte sanctam
Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi debellemus. Et si
necessitas adurgeat, strictis gladiis usque ad immanissimam caedem
perditissimorum hominum deseviamus, habita in illos justissimae indignationis
causa, quod illicita aggrediantur, et pro illicitis ammoniti, non corrigantur.
Vos itaque tantum vestris insistite; et post modestiam vestram virtus nostra
sequetur.
|